LUCI

LUCI
LUCI
an per ἀντίφρασιν, quod minime luceant, caedere enim illos nefas. an potius, quia perpetuis sacrificiorum ignibus colluceant? dicti, antiquissimis tempotibus philosophandi loca erant, unde Abrahmum, iuxta Beersabae fontes plantasse sibi Lucos et amoena vireta, legimus in Gen. et magna ingenia ac sublimibus meditationibus intenta nemorum umbris fuisse delectata, testatur Horat. Garm. l. 1. Ode 1. v. 30. et seqq.
— Me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo
Idem l. 2. Ep. 1. v. 77.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes.
Unde voces Lyceum et Lucum eiusdem originis esse, statuit G. Hornius, etc. Postea Idololatriae sedes esse coepêrunt. Ita enim de silvis istiusmodi incaeduis Plin. Haec fuêre Nummum templa: Lucos, et in iis silentia ipsa adoramus. Quorum origo hac fertur: Cum excelsa inprimis loca, montes ac clivi, Idololatris aptissima viderentur ad sacra sua peragenda, illa arboribus, ornatûs gratiâ, conserere coepêrunt, unde Lucorum ac Silvarum consecration orta, a quibus epitheta Dii traxêre. Hinc Dianae Albuneae, Arduennae, Nemorensis, crebra apud Auctores mentio, a Lucis diversis, ubi illi sacra sunt facta. Im o Luci nomine Idolum ipsum venire, legimus 2. Reg. c. 23. v. 6. ubi de Iosia Rege: Exportavit etiam Lucum e domo Iehovae, quem comburens, comminuit in pulverem. Quod ideo factum videtur Godwyno de Ritib. Hebr. l. 2. c. 4. quod in Idolo Luci figura sculpta fuerat. quemadmodum argentea simulacra templi dianae Ephesinae, Templa Dianae appellantur, Actor. c. 19. v. 24. Nec solum extra urbes, sed et in iis Lucos exstitisse, docet Turneb. ad l. 2. de Legg. Primitus antem illi Soli consecrati sunt, qui eo ipso Λύκος dictus est, quod Graeci a Λύκη, i. e. Lux, derivant, G. Hornius Hist. Philos. l. 7. c. 3. Transiit Idololatricus hic mosa Gentilibus ad Israelitas, inter quos Idolorum cultus serpere coepit, rempore Othonielis ac Ehudis Iudicum, Iud. c. 3. v. 7. Obliitt Iohovae Dei sui coluêrunt bahalimos et (Idola) lucorum; sequentibusque temporibus tantopere invaluit, ut peculiare ipsis estet Collegium Sacerdotum, qui Prophetaeluci, 1. Reg. c. 18. v. 19. et peculiaria Idola, quae Sculptilia locorum dicta sunt 2. Reg. c. 21. v. 7. et 2. Par. c. 15. v. 16. Quos annon ex Christianis illi imitari videntur, qui templa locaque sacra sanctorum sanctarumque nominibus insignire amant? vide Thom. Godvvyn. de Ritib. Hebr. l. c. supra citatis. Graecis Lucus Α῎λσος dictus est: ita enim Ant. Thys. IC. in A. Gell. l. 1. c. 2. Lucus, inquit, proprie silva erat, quod luminibus religionis causa luceret, Isid. l. 14. sicut Graecorum Α῎λσος, quod aquis irriguum erat: uti Homeri interpres testatur, vide quoque infra in voce Lucus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Luci — is a given name and surname, and may refer to:* Luci Christian, American voice actress working with ADV Films and FUNimation * Richard de Luci, Sheriff of the County of Essex and Chief Justiciar of England * Walter de Luci, Abbot of Battle Abbey… …   Wikipedia

  • luci — LUCÍ, lucesc, vb. IV. intranz. 1. A răspândi lumină; a străluci, a lumina. 2. A sclipi din cauza luminii; a scânteia. ♦ (Despre ochi) A avea o strălucire deosebită, exprimând o emoţie, o dorinţă etc. 3. fig. (Despre idei, sentimente) A apărea în… …   Dicționar Român

  • Luci — ist der Familienname folgender Personen: Andrea Luci, italienischer Fußballspieler Richard de Luci, anglo normannischer Adliger Siehe auch: Lucy Diese Seite ist eine Begri …   Deutsch Wikipedia

  • luci- — ⇒LUCI , élém. formant Élém. tiré du lat. lux, lucis « lumière », entrant dans la constr. de qq. adj. et subst. appartenant à la lang. sc. : lucifère, adj., zool. [En parlant d un ver] Diaphane et gélatineux. (Dict. XIXe s., sauf. Ac.). lucimètre …   Encyclopédie Universelle

  • Luci — Luci, Lucy Kurzform von → Lucia (Bedeutung: die bei Tageslicht Geborene, auch: die Glänzende) …   Deutsch namen

  • LuCI — Dieser Artikel oder Abschnitt bedarf einer Überarbeitung. Näheres ist auf der Diskussionsseite angegeben. Hilf mit, ihn zu verbessern, und entferne anschließend diese Markierung. OpenWrt …   Deutsch Wikipedia

  • Luci — Original name in latin Luci Name in other language Luci, Luci Xiang, lu ci, lu ci xiang State code CN Continent/City Asia/Shanghai longitude 27.87722 latitude 119.4025 altitude 297 Population 0 Date 2012 08 05 …   Cities with a population over 1000 database

  • LUCI'FER LUSCIOUS Violenoue — Luci fer Datos generales Nombre real Desconocido Nacimiento …   Wikipedia Español

  • Luci Van Org — (* 1. September 1971 in Berlin Tempelhof; eigentlich Ina Lucia Hildebrand) ist eine deutsche Moderatorin, Schauspielerin, Schriftstellerin, Sängerin, Regisseurin und Bassistin. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Filmografie …   Deutsch Wikipedia

  • Luci Thai — Nacimiento 13 de noviembre de 1984 (26 años) Long Beach, California …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”